The Poetical Works of John Skelton, Volume 1 (of 2) Papyras Classics

← The Poetical Works of John Skelton, Volume 1 (of 2)

Chapter 27

In Bedel, Quondam Belial Incarnatum, Devotum Epitaphium

Ismal, ecce, Bedel, non mel, sed fel, sibi des el!
Perfidus Achitophel, luridus atque lorell;
Nunc olet iste Jebal, Nabal. S. Nabal, ecce, ribaldus!
Omnibus exosus atque perosus erat;
In plateaque cadens animam spiravit oleto:
Presbyteros odiens sic sine mente ruit.
Discite vos omnes quid sit violare sacratos
Presbyteros, quia sic corruit iste canis.
Cocytus cui si detur per Tartara totus,
Sit, peto, promotus Cerberus huncque voret.
At mage sancta tamen mea Musa precabitur atros
Hos lemuresque eat sic Bedel ad superos;
Non eat, immo ruat, non scandat, sed mage tendat,
Inque caput præceps mox Acheronta petat.

Bedel. Quanta malignatus est inimicus in sancto!

Psa. 73.


Mortuus est asinus,
Qui pinxit mulum:
Hic jacet barbarus;
The deuill kys his culum! Amen.

Hanc volo transcribas, transcriptam moxque remittas Pagellam; quia sunt qui mea scripta sciunt.


Redde {Igitur quia sunt qui mala cuncta fremunt,
{Igitur quia sunt qui bona cuncta premunt.
Nec tamen expaveo de fatuo labio,
Nec multum paveo de stolido rabulo.


Salve plus decies quam sunt momenta dierum!
Quot generum species, quot res, quot nomina rerum,
Quot prati flores, quot sunt et in orbe colores,
Quot pisces, quot aves, quot sunt et in æquore naves,
Quot volucrum pennæ, quot sunt tormenta gehennæ,
Quot cœli stellæ, quot sunt et in orbe puellæ,
Quot sancti Romæ, quot sunt miracula Thomæ,
Quot sunt virtutes, tantas tibi mitto salutes.