The Poetical Works of John Skelton, Volume 1 (of 2) Papyras Classics

← The Poetical Works of John Skelton, Volume 1 (of 2)

Chapter 11

Contra Alium Cantitantem Et Organisantem Asinum, Qui Impugnabat Skeltonida Pierium, Sarcasmos

Præponenda meis non sunt tua plectra camenis,
Nec quantum nostra fistula clara tua est:
Sæpe licet lyricos modularis arundine psalmos,
Et tremulos calamis concinis ipse modos;
Quamvis mille tuus digitus dat carmine plausus,
Nam tua quam tua vox est mage docta manus;
Quamvis cuncta facis tumida sub mente superbus,
Gratior est Phæbo fistula nostra tamen.
Ergo tuum studeas animo deponere fastum,
Et violare sacrum desine, stulte, virum.

Qd Skelton, laureat.