← The Paston Letters, A.D. 1422-1509. Volume 1 (of 6) / New Complete Library Edition
Chapter 28
IV. Pardon to John Payn.—See p. 78
On the Patent Roll 30 Henry VI., p. 1, m. 23, occurs the following entry:—
De Pardonacione.—Rex omnibus ballivis et fidelibus suis ad quos, &c., salutem. Sciatis quod cum nonnulli rebelles nostri in comitatu nostro Kanciæ, paucis ante diebus contra pacem nostram insurrectionem gravem concitantes, quasdam factiones proditorias contra nostram personam detestabiliter machinati fuerint, nonnullaque proditiones, murdra, felonias et facinora, aliasque transgressiones perpetraverint; quia tamen, cum nuper per civitates, oppida atque villas in eodem comitatu nostro ad eorum hujusmodi insolencias et rebelliones coercendos iter faceremus, plurimi ex eisdem, spiritu sanioris consilii ducti, plurimum humiliati, etiam usque femoralia nudi, suorum immanitates criminum coram nobis confitentes, veniam a nobis effusis lachrymis anxie postularunt; Nos, ad singulorum hujusmodi ligeorum nostrorum submissiones humillimas nostros misericordes oculos dirigentes, ac firmiter tenentes quod de cætero in nostra obedientia stabiles permanebunt, fidem ligeanciæ suæ erga nos inantea inviolabiliter servaturi, ad laudem, gloriam et honorem Omnipotentis et misericordis Dei ac gloriosissimæ Virginis matris Christi, de gratia nostra speciali pardonavimus, remisimus et relaxavimus Johanni Payn de Pecham in comitatu prædicto, yoman, alias dicto Johanni Payn, nuper de Estpekham in comitatu prædicto, smyth, qui inter cæteros se submisit nostræ gratiæ, quocumque nomine censeatur, sectam pacis nostræ quæ ad nos versus eum pertinent, seu poterit pertinere, pro quibuscumque proditionibus, feloniis, murdris et transgressionibus per ipsum a septimo die Julii anno regni nostri vicesimo octavo usque decimum diem Junii ultimo præteritum factis sive perpetratis; acetiam utlagarias, si quæ in ipsum Johannem occasionibus prædictis seu earum aliqua fuerint promulgatæ; necnon omnimodas forisfacturas terrarum, tenementorum, reddituum, possessionum, bonorum et catallorum, quæ idem Johannes nobis occasionibus prædictis seu earum aliqua forisfecit aut forisfacere debuit, et firmam pacem nostram ei inde concedimus: Ita tamen quod stet recto in curia nostra si quis versus eum loqui voluerit de præmissis seu aliquo præmissorum. Proviso semper quod ista nostra pardonacio, remissio sive relaxacio se non extendat ad aliqua malefacta supra mare et aquas aliquo modo facta sive perpetrata. In cujus, &c. Teste Rege apud Westmonasterium secundo die Novembris.
Two similar patents were granted on the same date to Richard Doke, yeoman, and William Souter, labourer, both of Peckham.