← Helps to Latin Translation at Sight
Chapter 9
Epilogue
Horace.
A.
Exegi monumentum aere perennius
Regalique situ pyramidum altius,
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere aut innumerabilis
5
Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
10
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
15
Quaesitam meritis et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
Horace, Od. III. xxx.
Ovid.
B.
Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
Nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
Ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi;
875
Parte tamen meliore mei super alta perennis
Astra ferar nomenque erit indelebile nostrum.
Quaque patet domitis Romana potentia terris,
Ore legar populi perque omnia saecula fama,
Siquid habent veri vatum praesagia, vivam.
Ovid, Met. xv. 871-9.
Martial.
C.
Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
Iam pervenimus usque ad umbilicos:
Tu procedere adhuc et ire quaeris,
Nec summa potes in schida teneri,
5
Sic tamquam tibi res peracta non sit,
Quae prima quoque pagina peracta est.
Iam lector queriturque deficitque;
Iam librarius hoc et ipse dicit
‘Ohe, iam satis est, ohe, libelle.’
Martial, Epig. IV. lxxxix.