Chapter 14
Appendix
I. 1335 Die XVI Januarij.
Capta. Quod vir nobilis Ser Nicolaus Georgio, cum sua familia et levibus arnesiis possit ire cum galeis nostris unionis. Et committatur Capitaneo, quod eum conducat Nigropontum, et si poterit eum facere deponi ad Bondenizam, sine sinistro armate faciat inde sicut ei videbitur.—Omnes de parte.
Misti, XVI. f. 97tᵒ.
II. 1345 Die 21 Julij.
Capta. Cum dominacio ducalis ex debito teneatur suos cives in eorum iuribus et honoribus cum justicia conservare et dominus Nicolaus Georgio, Marchio Bondanicie, sit iniuriatus ut scitis, et Marchionatu suo per eius uxorem indebite molestatus, et dignum sit, subvenire eidem in eo quod cum honore dominacionis comode fieri potest, ideo visa et examinata petitione ipsius marchionis, et matura et diligenti deliberatione prehabita, consulunt concorditer viri nobiles, domini, Benedictus de Molino et Pangracius Justiniano; quod committatur consiliario ituro Nigropontum, quod postquam illuc applicuerit vadat ad dominam Marchisanam, uxorem dicti domini Nicolay pro ambaxatore, exponendo eidem, quomodo iam diu ipsam ad dominacionem misit suos procuratores et ambaxatores petens sibi per dominacionem de uno nobilium suorum pro marito provideri, et volens dominacio suis beneplacitis complacere, consensit quod ipse dominus Nicolaus carus civis suus ad eam iret, quem ipsa domina receptando, ostendit id habere multum ad bonum. Et quoniam ob hoc semper Ducale Dominium promtum et favorabilem se exhibuit ad omnia que suam et suorum securitatem respicerent et augumentum, treuguas quamplurimas confirmando et opportuna alia faciendo. Sed cum nuperrime per relacionem ipsius domini Nicolay viri sui ad ducalis magnificentie audienciam sit deductus de morte cuiusdam Pallavesini inopinatus casus occursus qui mortuus fuit in culpa sua, sicut postmodum extitit manifestum, quia dum ipse Marchio coram omnibus burgensibus congregatis, de velle et consensu dicte domine exponeret rei geste seriem, ab ipsis habuit in responsum quod ipse Palavesin dignam penam luerat propter foliam suam, et melius erat, quod ipse, qui vaxallus erat mortuus fuisset quam dicto suo domino iniuriam aliquam intulisset, quod ecciam ipsa domina in presencia dictorum burgensium ratificavit. Unde consideratis predictis vellit amore dominij, ipsum dominum Nicolaum honori pristino restituere, quod si fecerit, quamquam sit iustum et honestum nobis plurimum complacebit, et erimus suis comodis stricius obligati. Verum si dicta domina dubitaret de recipiendo ipsum dicat et exponat ambaxator prefatus, quod firmiter dominacio hanc rem super se assumpsit et taliter imposuit civi suo quod minime poterit dubitare. Que omnia si dicta domina acetabit bene quidem, si vero non contentaretur et ipsum recipere non vellet, procuret habere et obtinere omnia bona dicti Marchionis que secum scripta portet antedictus ambaxator et si ipsa ea bona dare neglexerit, dicat quod bona sua et suorum ubicumque intromitti faciemus, et protestetur cum notario, quem secum teneatur ducere, quod tantam iniuriam, quam dominacio suam propriam reputat, non poterit sustinere, sed providebit de remediis opportunis sicuti honori suo et indenitati sui civis viderit convenire, firmiter tenens quod sicut semper dominacio ad sui conservacionem et suorum exhibuit se promtam favorabilem et benignam, sic in omnibus reperiet ipsam mutatam, agravando factum cum hijs et alijs verbis, ut viderit convenire. Et rediens Nigropontum omnia, que gexerit, fecerit et habuerit, studeat velociter dominacioni per suas literas denotare. Verum si dictus consiliarius iturus tardaret ire ad regimen suum, quod baiullus et consiliarij Nigropontis determinent quis consiliariorum de inde ad complendum predicta ire debebit.
Et scribatur baiullo et consiliarijs Nigropontis, quod si habebunt post redditum dicti ambaxatoris, quod ipsa domina stet dura nec vellit ipsum dominum Nicolaum recipere, quod possint si eis videbitur facere et ordinare quod homines Bondanicie non veniant Nigropontum et quod homines Nigropontis non vadant Bondaniciam.
Item prefati baiullus et consiliarij sequestracionem factam de aliqua pecunie quantitate que pecunia est damiselle Marulle filie dicte domine firmam tenere debeant, donec predicta fuerint reformata, pacificata vel diffinita, vel donec aliud sibi mandaretur de hinc.
Et scribantur litere illis de la compagna, quas dominus bayullus et consiliarij presentent vel presentari fatiant, cum eis videbitur, rogando dictos de compagna, quod cum alique discordie venerint inter virum nobilem dominum Nicolam Georgio et eius uxorem Marchisanam se in aliquo facto dicte domine intromittere non vellint quod posset civi nostro contrariare ad veniendum ad suam intentionem.
De non 14—Non sinceri 13.—Alij de parte.
Misti, XXIII. f. 26.
III. 1345 Die V Augusti.
Capta. Quod respondeatur domine Marchisane Bondinicie ad suas litteras substinendo ius civis nostri Nicolai Georgio, cum illis verbis que videbuntur sequendo id quod captum fuit pridie in hoc consilio in favorem civis nostri.
Misti, XXIII. f. 30tᵒ.
IV. 1346 Die XXIV Januarij.
Capta. Quod scribatur nostro Baiulo et Consiliariis Nigropontis quod Ser Moretus Gradonico consiliarius, vel alius sicut videbitur Baiulo et Consiliariis, in nostrum ambaxatorem ire debeat ad dominam Marchionissam Bondenicie, et sibi exponat pro parte nostra quod attenta honesta et rationabili requisitione nostra quam sibi fieri fecimus per virum Nobilem Johannem Justiniano nostrum consiliarium Nigroponti, quem ad eam propterea in nostrum ambaxatorem transmisimus super reformatione scandali orti inter ipsam et virum nobilem Nicolaum Georgio eius virum in reconciliatione ipsius cum dicto viro suo: Et intellecta responsione quam super premissis fecit nostro ambaxatori predicto gravamur et turbamur sicut merito possumus et debemus, de modo quem ipsam servavit et servat erga dictum virum suum. Nam sibi plene poterat et debebat sufficere remissio et reconciliatio cum [eo?] facta coram nobis per dictum eius virum, secundum nostrum mandatum, et nuncio suo in nostra presencia constituto de omni offensa et iniuria sibi facta, et debebat esse certa quod quicquid idem Marchio in nostra presencia et ex nostro mandato promittebat effectualiter observasse. Et quod volentes quod bona dispositio dicti viri sui et paciencia nostra de tanta iniuria facta civi nostro sibi plenius innotescat deliberavimus iterate ad eam mittere ipsum in nostrum ambaxatorem ad requirendum et rogandum ipsam quod debeat reconciliare cum dicto viro suo et eum recipere ad honorem et statum in quo erat antequam inde recederet, nam quamvis hoc sit sibi debitum et conveniat pro honore et bono suo, tamen erit gratissimum menti nostre et ad conservacionem ipsius marchionisse et suorum avidius nos disponet et circa hoc alia dicat que pro bono facto viderit opportuna.
Si vero dicta marchionissa id facere recusaret nec vellet condescendere nostre intentioni et requisitioni predicte, dictus Ser Moretus assignet terminum dicte Marchionisse unius mensis infra quem debeat complevisse cum effectu nostram requisitionem premissam. Et sibi expresse dicat, quod elapso dicto termino nulla alia requisitione sibi facta, cum non intendamus dicto civi nostro in tanto suo iure deficere, faciemus intromitti personas et bona suorum et sua ubicumque in forcio nostro poterunt reperire. Et ultra hoc providebimus in dicto facto de omnibus favoribus et remediis, que pro bono et conservacione dicti civis nostri videbimus opportuna. Et si propter premissa dicta Marchionissa ipsum recipere et reintegrare voluerit bene quidem sin autem scribatur dicto baiulo et consiliariis quod elapso termino dicti mensis et ipsa marchionissa premissa facere recusante mittant ad nos per cambium sine aliquo periculo yperpera octomillia quinquaginta vel circa que sunt apud Thomam Lippomanum et Nicolaum de Gandulfo, qua pecunia Venecias veniente disponetur et providebiter de ipsa sicut dominationi videbitur esse iustum.
Capta. Item quod scribatur domino Delphino Vihennensi et illis de Compagna in favorem dicti civis nostri et recommendando ei iura et iusticiam ipsius in illa forma et cum illis verbis que dominacioni pro bono facti utilia et necessaria videbuntur.
Non sinceri 15—Non 12.—De parte 57.
Misti, XXIII. f. 46tᵒ.
V. 1348 Die Xi Februarij Prime Indictionis.
Capta. Quod possint scribi littere domino Pape et aliquibus Cardinalibus in recommendacione iuris domini Nicolai Georgio marchionis Bondinicie nostri civis in forma inferius anotata.
Domino Pape.
Sanctissime pater pro civibus meis contra Deum et iusticiam aggravatis, Sanctitati Vestre supplicationes meas porrigo cum reverentia speciali: Unde cum nobilis vir Nicolaus Georgio Marchio Bondinicie honorabilis civis meus, iam duodecim annis matrimonii iura contraserit cum domina Marchionissa Bondinicie predicte et cum ea affectione maritali permanserit habens ex ea filium legiptimum, qui est annorum undecim, ipsa domina Marchionissa in preiudicium anime sue, Dei timore postposito ipsum virum suum recusat recipere et castrum Bondinicie et alia bona spectantia eidem suo viro tenet iniuste et indebite occupata in grave damnum civis mei predicti et Dei iniuriam manifestam precipientis, ut quos Deus coniunxit homo non separet: Unde Sanctitati Vestre humiliter supplico quatenus Clementie Vestre placeat dictum civem meum habere in suo iure favorabiliter commendatum, ut dicta domina eum tanquam virum legiptimum recipiat et affectione maritali pertractet sicut iura Dei precipiunt, atque volunt, et salus animarum etiam id exposcit. Cum ipse civis meus sit paratus ex sua parte ipsam dominam pro uxore legiptima tractare pacifice et habere.
Misti, XXIV. f. 63.
Note.—The “Misti” are cited throughout from the originals at Venice; I have corrected the dates to the modern style.