← A History of the Inquisition of the Middle Ages; volume III
IV
Confession of a Fraticello of Languedoc.
(Doat, XXVII. fol. 202.)
Frater Bartholomeus Bruguiere, sicut per ipsius confessionem sub anno Domini MCCCXXVIII. mense Februarii factam in judicio, legitime nobis constat, quod quibusdam quos nominat dixit: Loquamur de istis papis, intelligendo sicut dixit, de Domino Joanne Papa XXII. et de illo Italico, sic intruso, et subjunxit in veritatem: “Modo dum Missam celebrabam, et fui in illo puncto in quo est orandum pro Papa nostro, steti ibi aliquandiu rogitans et hesitans pro quo istorum Paparum orare debuerem, et dum sic stetissem per aliquod spatium, non procedens ultra, cogitavi quod unus illorum ecclesie regimen usurpabat, alio existente vero Papa, et idcirco volui quod oratio mea esset pro illo qui juste regimen Ecclesie tenebat, quicunque esset ille.” Nec dixit quid determinasset se ad unum nec ad alium predictorum. Item dixit duobus fratribus predicatoribus: “Vos alii fratres habetis bonum tempus in isto Papa in istis partibus, et fratres nostri malum, sed in Lombardia cum illo Papa Italico est totaliter contrarium.” Dixit enim quod audiverat quod in creatione illius Pape italici fuerunt septuaginta prelati. Item dum citatus veniret ad inquisitoris penitentiam et jurasset ad sancta Dei Evangelia certa hora in ejus presentia comparere, hoc non obstante non comparuit, sed abscondit se nolens venire ad inquisitoris mandatum. Item frequenter audivit multos fratres sui ordinis qui dicebant quod bene staret, quod Deus daret Domino Joanni Pape tales facendas quod de negotiis illius ordinis non recordaretur, quia videbatur dictis fratribus quod dictus dominus Papa non haberet aliquid pungere vel restringere nisi ordinem eorumdem, et dixit seipsum dixisse predicta cum aliis; causam suam et dictorum fratrum quare ista dicebant assignavit, quia dominus Papa revocaverat constitutionem per quam dicebant procuratores suos esse procuratores ecclesie Romane. Item dixit quod audivit frequenter a multis fratribus sui ordinis fratrem Michaelem quondam suum ministrum generalem esse injuste depositum et excommunicatum. Item dixit quod dum semel predicabat dixit ista verba: “Dicitur quod habemus duos Papas, et tamen ego credo unum esse verum Papam,” et, aliquibus verbis interjectis, subjunxit hec verba: “Teneant se ergo cum fortiori.” Item dixit quod dum semel in magna societate fratrum diceret: “Utinam iste Antipapa esset de ordine predicatorum, vel de statu alio” respondit unus de fratribus: “Plus volo quod dictus Antipapa sit de ordine nostro, quia si esset de statu alio, tunc nec ipsum nec istum Joannem Papam haberemus amicum, et tandem istum Italicum habemus amicum.” Cujus dicto applauserunt omnes presentes dicentes: “Bene comedit se et rodit semetipsum modo iste Papa Joannes;” et videbatur ipsi qui loquitur, sicut dixit, quod de ruina, infortuniis ecclesie que Domino Joanni pape contingebant, tempore sui regiminis, multum gaudebant. Hec omnia audivit ipse qui loquitur, nec revelavit. Item, mense Maii sequenti, ipse predicta verba que debuit dicere in sermone, videlicet: “Habemus duos Papas, teneamus nos cum fortiori” revocat tanquam falso confessata per eumdem, quam confessionem fecerat, sicut dixit, metu carceris et catene et jejunii et aque, de quibus sibi plurimi minabantur ut dixit. Premissa omnia alia asserit esse vera, dixit tamen quod, istis non obstantibus, nunquam credidit quin dominus noster Papa Joannes XXII. esset verus Papa. Postque, anno quo supra, die nona Septembris, sentiens et videns se convictus per testis super verbis predictis in ipso sermone prolatis, rediit ad confessionem predictam, et ab ipsa revocatione penitus resilivit et se supposuit misericordie Inquisitoris.
(Doat, XXXV. fol. 87.)
Joannes episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Inquisitori heretice pravitatis in partibus Carcassonensibus, auctoritate apostolica deputato, salutem et apostolicam benedictionem. Exposuit nobis dilectus filius Raimundus de Ladots ordinis fratrum minorum, ejusdem ordinis procurator generalis, quod licet Bartholomeus Brugerie olim predicti ordinis jamdudum, suis culpis et delictis exigentibus, per dilectum filium Geraldum Ottonis ipsius ordinis generalem ministrum ab eodem ordine fuerit per sententiam deffinitivam expulsus, tu tamen ipsum ratione criminis heresis de qua se respersum reddidit et convictum, cum habitu dictorum fratrum detines tuis carceribus mancipatum; sane quia in opprobrium redundaret fratrum et ordinis predictorum si dictus Bartholomeus postquain sic expulsus extitit ab eorum ordine ipsorum habitum in carceribus gestaret predictis, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus habitum ejusdem Bartholomei prefato procuratori vel dilecto filio guardiano fratrum ejusdem ordinis Carcassone studeas quantocius assignari. Datum Avenione decimo sexto Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno quintodecimo (16 Sep. 1331).